giovedì 3 ottobre 2019

LATINO Corso avanzato

Sulle guerre puniche (da Tito Livio)


Romani tribus bellis contra Chartaginienses pugnaverunt. Primum bellum fecit Romanos dominos insulae Siciliae et Sardiniae. Attilius Regulus clarus dux eius belli non dubitavit mortem occumbere pro salute patriae inter foeda tormenta. Secondo bello Punico Romani multas et cruentas clades toleraverunt. Nam Poeni cum duce Hannibale Romanos profligaverunt sed P. Scipio Poenos apud oppidum Zaman devicit et pacem componere cum Romanis coegit. Post aliquot annos Romani terbio bello Punico Carthaginienses ad estremam ruinam redegerunt et Carthaginem funditus everterum.



La sconfitta di Attilio Regolo durante la prima guerra punica






Cn. Cornelius consul a classe Punica circumventus et per fraudem, velut in conloquium evocatus, captus est.
C. Duillius consul adversus classem Poenorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriae duxit triumphum.
Ob quam causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut revertenti a cena tibicine canente funale praeferretur.
L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos et Corsos et Hannonem, Poenorum ducem, feliciter pugnavit.
Atilius Calatinus cos. cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum CCC militibus eruptione facta hostes in se converterat.
Hannibal, dux Poenorum, victa classe cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est.
Atilius Regulus cos. victis nauali proelio Poenis in Africam traiecit.


Bellum in Africam traductum est.
Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari Romani pugnaverunt et vicerunt: nam Hamilcar se recepit, quia multas naves perdiderat. Romani paucas amiserunt. Sed, cum in Africam advenissent, primam Clypeam, Africae civitatem, in deditionem acceperunt. Lucius Manlius Vulso et Marcus Atilius Regulus consules usque ad Carthaginem processerunt et, postquam multa castella vastaverunt, [...]